ALBA Spina

ALBA Spina
ALBA Spina
ὀξυάκανθα Dioscoridi, Veteribus ad vivas sepes faciendas inserviit: nec hodie ulla communior in hunc usum. Auspicatissimam nuptiis fuisse, Plinius refert l. 16. c. 18. quod et Varro confirmat, apud Nonium his verbis de vita Pop. Rom. l. 2. Quum a nova nupta ignis in face afferretur focô eius sumptus, quum fax e spinâ alba esset, ut eam puer ingenuus afferret. Cuius rei causa, non tantum, quod qui Sabinas rapuerant, ex ca faces habuêre; sed etiam quod ad omnia alia felix e fausta crederetur arbor. Porro baccis illius coronarii utebantur, Theophr. l. 6. c. 11. ut et flore. Plin. l. 21. c. 11. Coronarii quidem et Spinae flore utuntur: quppe cum spinae albae cauliculi inter oblectamenta quoque condiantur. Sed et veneficiae arcere credebatur, in domibus aut villa sata, Idem Plin. Unde Ovid. l. 6. Fastor.
Virgaque Ianalis de Spina sumitur alba.
Et post paulo.
Sic fatus virgam, quâ tristes pellere posset
A foribus noxas, haec erat alba, dedit etc.
Vide in hanc rem plura, imprimis de fruticis huius variis speciebus, apud Salmas. ad Solin. p. 273. et 542. Fr. Pomey Albae Spinae florem sic describit: Flos hic pene rotundus, specie ciceris, eximii candoris, exstantibus e medio tenuibus filis, rubrô praepilatis, nusquam
solitarius enascitur ac singulus, sed collecti unum in globum, unôque nixi surculo, una efflorescunt bene multi; ita conferti, ut nihil aeque; aequabili adeo celsitate, ut nullus emineat, sed ad libellam exacti videantur a natura. Horum candor flosculorum, in hunc modum stipatorum, gratissimâ viriditate foliorum, incisurâ multiplici amoenissime fruticantium, excitatur tam pulchre, nihil ut esse possit iucundius ad aspectum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • SPINA — I. SPINA in Circo dicebatur Latinis, quae Κρηπὶς Graecis. Et quidem Spinae Circi meminit Cassiodorus, ubi de Circo, et Scholiastes iuvenalis, ad illum versum, Sat. 6. v. 588. Plebeium in Circo positum est et in aggere Fatum. Ubi adnotat, in Circo …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Spina [1] — Spina (lat.), 1) der stechende Dorn bei den Pflanzen, s.d.; auch Name mehrer Pflanzen: S. aegyptiăca, ist Acacia arabica. S. alba, ist Crataegus oxyacantha. S. cervina, ist Rhamnus cathartica. S. Christi, ist Zizyphus spina Christi. S.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Eryngium spina-alba — Panicaut épine banche des Alpes …   Wikipédia en Français

  • AUBÉPINE — Pour l’usage médicinal, on peut réunir sous le même nom d’aubépine les deux Crataegus les plus répandus de la flore française: Crataegus monogyna Jacq. et C. laevigata (Poiret) D.C. (= C. oxyacantha auct.); rosacées malacées; leurs propriétés… …   Encyclopédie Universelle

  • albaspină — ALBASPÍNĂ s.f. (bot.) Păducel. – Din lat. alba spina, it. albaspina. Trimis de ana zecheru, 13.09.2007. Sursa: DEX 98  albaspínă s. f. (sil. mf. spi ), g. d. art. albaspínei Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic …   Dicționar Român

  • aubepine — ˈȯbəˌpēn, bā , pə̇n, ˌōbāˈpēn noun ( s) Etymology: French aubéspine, from Old French aubespin, from (assumed) Vulgar Latin albispina, from (assumed) Latin alba spina (attested as spina alba), from Latin alba white (feminine of …   Useful english dictionary

  • RHAMNUS — I. RHAMNUS oppid. fuit et portus Cretae in ora occidua, inter Phalasarnen, et Chersonesum, Ptol. II. RHAMNUS spinosa arbor, inter ἀείφυλλα Theophrasto, e qua sepes vivae fiebant, quibusdam videtur esse Alba Spina, quâ nulla hodie sepibus… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • albaspina — s.f. [dal lat. alba spina spina bianca ], lett. (bot.) [arbusto spinoso con fiori bianchi] ▶◀ biancospino …   Enciclopedia Italiana

  • whitethorn — /hwuyt thawrn , wuyt /, n. a hawthorn, Crataegus laevigata, having white flowers. [1225 75; ME, trans. of L alba spina] * * * …   Universalium

  • PALIURUS — rhamnus, oxyacanthos et cynosbatus, quasi congeneres spinosae arbores, simul recensentur Dioscoridi, e quibus sepes vivae olim fiebant: oxyacantha alias dicta, hodie alba spina vocatur; e qua hodieque saepissime fiunt sepes, nec iis vivis… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”